Latin
Book 2, Chapter 13
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.13
Unproofread scanNot analysed yet
De gratia baptismi. (Praef. Moral. IV, 3.) Quisquis regenerationis unda non solvitur, reatu primi vinculi ligatus tenetur. Quod vero apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierant mysterium circumcisionis. Unusquisque cum primi parentis culpa concipitur, sicut propheta testatur, dicens: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum (Ps. L, 7). Et quia is quem salutis unda non diluit, originalis culpae supplicia non amittit, aperte per semetipsam Veritas perhibet, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non habebit vitam aeternam (Joan. III, 5). [Lib. II in Ev. ,homil. 29, n. 3.] Tunc veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus operibus implemus. In die quippe baptismatis omnibus nos antiqui hostis operibus atque omnibus pompis abrenuntiare promittimus. Itaque unusquisque vestrum ad considerationem suam mentis oculos reducat, et si servat post baptismum quod ante baptismum spopondit, certus jam quia fidelis est, gaudeat. (Moral. lib. XV, c. 51, n. 57.) Originale peccatum a parentibus trahimus, et nisi per gratiam baptismatis solvamur, etiam parentum peccata portamus, quia unum adhuc videlicet cum illis sumus. Scriptum est in libro Exodi: Qui reddis iniquitatem patrum in filiis (Exod. XXXIV, 7). Reddit ergo Dominus iniquitatem patrum in filiis, dum pro culpa parentis ex originali peccato animus polluitur prolis. Et rursum non reddit parentum iniquitatem in filiis, quia cum ab originali culpa per baptismum liberamur, non jam parentum culpas, sed quas ipsi commisimus habemus.