Latin
94.17.22 to 94.17.52
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.17.22-52
Unproofread scanNot analysed yet
Praedicatores sancti plus volunt Deum diligi, quam timeri; sed si timorem non insinuant, ad amorem dilectionis intimae non perducunt. Unde prius terribilia, et postmodum dulcia loqui solent. Sicut per Psalmistam dicitur: Virtutem terribilium tuorum dicent: et magnitudinem tuam narrabunt (Ps. CXLVI, 6). (Moral. lib. VII, c. 4, n. 4.) Sanctae praedicationis eloquia aliquando sagittis exprimuntur, quia in eo quod vitia feriunt male viventium corda transfigunt. De his sagittis venienti Redemptori dicitur: Sagittae tuae acutae, potentissime, populi sub te cadent in corde (Ps. XLIV, 6). De quo Isaias dicit: Mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, in Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam, et in Graeciam (Isai. LXVI, 19). Scriptum est: Domine, inclina caetos tuos, et descende (Ps. CXLII, 5). [Moral. lib. XXX, c. 13, n. 48]. Qui ergo coelorum nomine nisi praedicatorum ordo signatur? Nisi ergo praedicatores sancti ab illa summitate contemplationis internae quam capiunt, ad infirmitatem nostram humillima praedicatione, quasi quadam inclinatione, descenderent, nunquam utique in fide filios gignerent. Nobis quippe prodesse non possent, si in suae altitudinis erectione persisterent. Sancti viri, si cuncta praedicare vellent quae capiunt, cum in superna contemplatione debriantur, et non magis scientiam suam quodam moderamine et sobrietate temperarent, adhuc angusto intelligentiae sinu illa superni fontis fluenta quis caperet? Cum se in praedicatione sua sancti doctores attrahunt, divinitatis notitiam nostris cordibus infundant. Nequaquam quippe ad nos Deus descenderet, si praedicatores ejus in contemplationis rigore inflexibiles permanerent. Inclinantur coeli, ut descendat Dominus, quia incurvantur praedicatores sancti ut nos in nova fidei luce nascamur. Quoniam si nostrae infirmitati non condescenderent, nos ad suam celsitudinem nunquam levarent. Lex est praedicatoribus posita, ut vivendo impleant quod loquendo suadere festinant; nam loquendi auctoritas perditur, quando vox opere non adjuvatur.