Latin
94.17.53 to 94.17.74
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.17.53-74
Unproofread scanNot analysed yet
(Moral. XXIII, c. 1, n. 8.) Sanctae universalis Ecclesiae spiritualis quisque praedicator in cunctis quae dicit solerti cura se inspicit, ne in eo quod recta praedicat vitio se elationis extollat, ne vita a lingua discordet, ne pacem quam in Ecclesia annuntiat, in seipso, dum bene docet et male vivit, amittat. Studet summopere sanctus praedicator contra maledicos rumores adversantium et defendere loquendo quod vivit, et ornare vivendo quod dicit. Nec in his omnibus suam, sed Auctoris gloriam quaerit, atque omnem sapientiae gratiam, quam, ut loqueretur, accepit, non suisse aestimat meritis, sed eorum intercessionibus pro quibus loquitur, accepisse. Electus quisque praedicator dum se infra per humilitatem dejicit, superest, quia suae nimirum magis mercedi proficit, quod bona quae exercere praevalet alienis meritis reddit. Indignum se omnibus judicat, etiam cum dignus cunctis vivat. Optime novit praedicator quod bona quae innotescunt hominibus, sine periculo esse vix possunt. Et quamvis sapientem esse se sentiat, vellet tamen esse sapiens, nec videri, atque hoc sibi omnimodo, quod loquendo proditur, pertimescit. Et si liceat, tacere appetit, dum esse multis tutius silentium cernit, eosque esse feliciores putat quos intra sanctam Ecclesiam locus inferior per silentium occultat. Dum ad loquendum praedicator vi charitatis impellitur, ex necessitate quidem officium locutionis suscipit; sed ex magno desiderio otium taciturnitatis quaerit. Hoc servat voto, illud exercet ministerio. Hanc autem dicendi formulam arrogantes ignorant; neque enim loquuntur quia causae eveniunt, sed causas evenire appetunt ut loquantur. (Ibid. c. 10, n. 17.) Praedicatores sancti hanc partem suam reputant, si intus quidem ipsi de sapientia gaudeant, foris autem alios ab errore compescant. Neque a se ita loquendo exeunt, ut gaudium mentis in ostensione ponant disertae locutionis; sed bonum scientiae in cordis secreto meditantur, et ibi gaudent ubi hoc percipiunt, non ubi inter tot tentationum laqueos innotescere compelluntur.