Latin
94.19.88 to 94.19.99
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.19.88-99
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. I in Evang. ,homil. 3, n. 4.) Quamvis occasio persecutionis in hoc tempore pacis desit, habet tamen et pax nostra martyrium suum; quia etsi carnis collum ferro non subdimus, spiritali tamen gaudio carnalia desideria in mente trucidamus. (Lib. II in Ev. ,homil. 27, n. 9.) Nos igitur si pro Christo corpus in passione non ponimus, saltim tempore pacis animum vincamus. Placatur Deus isto sacrificio. Approbat in judicio pietatis suae victoriam pacis nostrae; certamen nostri cordis aspicit: et qui post vincentes remunerat, nunc decertantes juvat.