Latin
Book 2, Chapter 20
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.20
Unproofread scanNot analysed yet
De persecutoribus martyrum. (Moral. lib. XIII, c. 10, n. 12, 13.) Antiquus hostis Ecclesiae contra hanc quasi dentibus frendet, [Edit. ,fremit], eamque quasi terribilibus oculis intuetur; quia per alios crudelia exercet, et per alios quae exerceat providet. Dentes hujus hostis sunt bonorum persecutores, atque carnifices, qui Ecclesiae membra laniant, dum electos illius suis persecutionibus affligunt. Oculi antiqui bustis sunt hi qui contra eam provident mala quae faciant, suisque consiliis persecutorum ejus crudelitates inflammant. Antiquus Ecclesiae adversarius fremit contra Ecclesiam dentibus suis, dum per crudeles reprobos in ea insequitur vitam bonorum. Intuetur hanc terribilibus oculis, quia pravorum consiliis non cessat mala exquirere, in quibus hanc semper deterius affligat. (Ibid. c. 11, n. 14; c. 12, n. 15; c. 13, n. 16.) Sciendum est quia illos praecipue in sancta Ecclesia reprobi persequuntur quos multis conspiciunt esse profuturos, qui vitam carnalium verbo correptionis conterunt, eosque in Ecclesiae corpore spiritaliter vertunt. Recte figuraliter beatus Job ait: Percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis (Job XVI, 11). Maxillam ergo Ecclesiae perversi feriunt, cum bonos praedicatores insequuntur. Et quia tunc reprobi grande se aliquid fecisse aestimant, cum vitam praedicatorum necant, post percussionem maxillae apte subjungitur: Satiati sunt poenis meis. Iila quippe eos poena satiat quae mentem Ecclesiae praecipue castigat. Rursum scriptum est: Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit (Ibid. 12). Electorum populus apud iniquum concluditur, cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus impiorum traditur; quia quo hunc in mente capere nequeunt, eo contra carnem illius crudelius inardescunt. (Moral. lib. III, c. 25, n. 76.) Persecutores sanctae fidei martyribus adhuc in corpore positis restiterunt. Post solutionem vero corporum apparentibus miraculis, in fugam versi sunt; quin pavore conterriti a persecutione fidelium cessaverunt.