Latin
94.21.27 to 94.21.53
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.21.27-53
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. II in Ezech. ,homil 2, n. 18.) Redemptori ergo nostro uniti ejusque majestati conjuncti, cum eo judices videbuntur qui modo perfecta opera juxta evangelica praecepta secuti sunt. Qui in hoc saeculo praeceptis Domini paruit, cum illo postmodum ad judicandos populos judex venit, sicut cuncta relinquentibus dicitur: Sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel. (Moral. XI, c. 22, n. 33.) Rectum quippe est, ut cum Deo de populis in judicio disputent qui ad verba Dei praesens saeculum perfecte derelinquunt: et illi cum Deo postmodum judices veniant qui ei modo in voluntaria paupertate vel in prece familiares exstiterint. (Moral. XV, c. 31, n. 37.) Scriptum est: Advocavit coelos sursum, et terram, ut discerneret populum suum (Ps. XLIX, 4). Coelos quippe sursum advocat, cum hi qui sua omnia relinquentes, conversationem coelestis vitae tenuerunt, ad consedendum in judicio convocantur atque cum eo judices veniunt. Terra etiam sursum vocatur, cum hi qui terrenis actibus obligati fuerant, in eis tamen plus coelestia quam terrena lucra quaesierunt, quibus in fine dicitur: Hospes eram, ct collegistis me; nudus, et operuistis me (Matth. XXV, 42). [Moral. XXVI, c. 27, n. 51.] Electi viri omnia relinquentes non judicantur et regnant, qui etiam praecepta legis perfectionis virtute transcendunt; quia nequaquam hoc solum quod cunctis divina lex praecipit implere contenti sunt, sed praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt. Electi quique extremo judicio non judicantur et regnant, quia cum Auctore suo etiam judices veniunt. Relinquentes quippe omnia plus prompta devotione executi sunt, quam juberi generaliter audierunt. Speciali jussione paucis perfectioribus, et non generaliter omnibus, dicitur hoc quod adolescens dives audivit: Vade, vende omnia tua, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. X, 21). Si enim sub hoc praecepto cunctos jussio generalis astringeret, culpa profecto esset aliquid nos de hoc mundo possidere.