Latin
94.21.54 to 94.21.59
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.21.54-59
Unproofread scanNot analysed yet
Sed aliud est quod per Scripturam sacram generaliter omnibus praecipitur, aliud quod specialiter perfectioribus imperatur. Justi omnia relinquentes recte sub generali judicio non tenentur, qui et praecepta generalia vivendo vicerunt. Sicut enim non judicantur et pereunt qui, suadente perfidia, lege teneri contemnunt, ita non judicantur et regnant qui, suadente pietate, etiam ultra generalia divinae legis praecepta proficiunt. Paulus apostolus vas electionis specialia praecepta transcendens, plus opere exhibuit quam institutione permissionis accepit. Cum enim accepisset ut Evangelium praedicans de Evangelio viveret, et Evangelium audientibus contulit, et tamen Evangelii sumptibus sustentari recusavit. Cur ergo iste judicetur ut regnet qui minus quod servaret accepit, sed majus quod viveret invenit?