Latin
94.29.28 to 94.29.53
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.29.28-53
Unproofread scanNot analysed yet
4.) et summa est probatio charitatis, si et ipse diligitur qui adversatur. Hinc est quod ipsa Veritas et crucis patibulum sustinet, et tamen ipsis suis persecutoribus affectum dilectionis impendit dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quid ergo mirum si inimicos diligant discipuli dum vivunt, quando et tunc inimicos diligit cum occiditur Magister? (Num. 3.) Virtus charitatis ut invicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam in tranquillitate; quatenus omnipotenti Deo primum discat sua impendere, postmodum se. In Evangelio Veritas ait: Vos autem dixi amicos, quia omnia quacunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). [Num. 4.] Quae sunt omnia quae audivit a Patre suo, quae nota fieri voluit servis suis, ut eos efficeret amicos suos, nisi gaudia internae charitatis, nisi illa festa supernae patriae, quae nostris quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit? Dum enim audita super coelestia amamus, amata jam novimus, quia amor ipse notitia est. Nemo cum quempiam diligit, habere se protinus charitatem putet, nisi prius ipsam vim suae dilectionis examinet. (Lib. II in Ev. ,hom. 38, n. 11.) Nam si quis quemlibet amat, sed propter Deum non amat, charitatem non habet, sed habere se putat. Charitas vera est cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus, ille enim propter Deum diligit eos quos diligit, qui jam et eos diligere a quibus non diligitur scit. (Lib. II in Ev. ,hom. 9, n. 6.) Quisquis charitatem habet, etiam dona alia percipit; quisquis charitatem non habet, etiam dona quae percepisse videbatur, amittit. Necesse nobis est ut per omne quod agimus in charitatis custodia vigilemus. Charitas vera est amicum diligere in Deo, et inimicum diligere propter Deum. Quam quisquis non habet, omne bonum amittit quod habet.