Latin
94.29.54 to 94.29.74
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.29.54-74
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. I in Ezech. ,homil. 8, n. 6.) Nos cum contra malignos spiritus spiritalis certaminis aciem ponimus, summopere necesse est ut per charitatem semper uniti atque constricti, et nunquam interrupti per discordiam inveniamur. Quaelibet bona in nobis opera fuerint, si charitas desit, per malum discordiae locus aperitur in acie, unde ad feriendos nos valeat hostis intrare. (Lib. I in Ev. ,hom. 17, n. 1.) Duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi; et minus quam inter duos charitas haberi non potest. Nemo enim proprie ad semetipsum habere charitatem dicitur, sed dilectio in alterum tendit ut esse charitas possit. Redemptor noster binos ad praedicandum discipulos mittit, quatenus hoc nobis tacitus insinuet quia qui charitatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. (Lib. II in Ezech. ,homil. 1, n. 5.) In aedificio lapis lapidem portat, quia lapis super lapidem ponitur; et qui portat alterum, portatur ab altero. Sie itaque sic in sancta Ecclesia, unusquisque et portat alterum, et portatur ab altero. Nam vicissim se proximi tolerant, ut per eos aedificium charitatis surgat. Hinc enim Paulus admonet, dicens: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 2).