Latin
Book 2, Chapter 3
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.3
Unproofread scanNot analysed yet
De apostolorum vocatione. (Moral. XXXV, c. 8, n. 15.) Sancti apostoli gratia septiformis Spiritus implendi, vocante Christo, duodecim sunt electi. In quatuor enim mundi partibus Trinitatem, quae Deus est, innotescere mittebantur. Duodecim ergo electi sunt, ut etiam ex ipsius numeri ratione causa claresceret quod per quatuor infima tria summa praedicarent. (Lib. I in Ev. ,homil. 5, n. 1.) Ad unius jussionis vocem Petrus et Andreas, relictis retibus, secuti sunt Redemptorem. Nulla hunc facere adhuc miracula viderant; nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant; et tamen ad unum Domini praeceptum hoc quod possidere videbantur obliti sunt. (Num. 21.) Negotiatores nostri sancti apostoli perpetuam angelorum vitam, datis retibus et navi, mercati sunt. AEstimationem quippe pretii non habet regnum Dei, sed tamen tantum valet quantum habes. (Num. 4.) Sancti apostoli per Mediatorem Dei atque hominum vocati, studuerunt in hoc saeculo nil amare, nil unquam appetere. Quos bene Isaias intuens: Qui sunt isti, ait, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas (Isai. LX, 8)? Vidit quippe eos terrena despicere, mente coelestibus propinquare, verbis pluere, miraculis coruscare. Et quos a terrenis contagiis et sancta praedicatio et sublimis vita suspenderat, hos volantes columbas pariter et nubes appellat. Quasi columbae ergo ad fenestras suas sunt electi, qui nihil in hoc mundo concupiscunt, qui omnia simpliciter aspiciunt, el in his quae vident rapacitatis studio non trahuntur. Scriptum quippe est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psalm. XXXII, 6). (Lib. II in Evang. ,homil. 30, n. 7.) Verbum enim Domini Filius est Patris: coelorum igitur virtus de spiritu sumpta est, quia mundi hujus potestatibus apostoli contraire non praesumerent, nisi eos sancti Spiritus fortitudo solidasset.