Latin
94.4.1 to 94.4.26
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.4.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
De incredulitate vel saevitia Judaeorum erga Christum. (Moral. XXXV, c. 14, n. 26.) Isaac caligantibus oculis Judaeos significat perfidia cordis sui caecatos, quorum et notitia prior et ignorantia posterior bene ac breviter designatur (Gen. XXVII). Qui dum Jacob benediceret, et quid ei eveniret in futuro videbat, et quis illi praesens assisteret, nesciebat. Israelitarum populus prophetiae mysteria accepit, sed tamen caecos oculos in contemplatione tenuit, quia eum praesentem non vidit de quo tam multa in futuro praevidit. Ante se enim positum nequaquam cernere valuit, cujus adventus potentiam longe ante nuntiavit. (Lib. I in Ev. ,homil. 10, n. 2.) In omnibus signis quae nascente Domino, vel moriente, monstrata sunt, considerandum nobis est quanta fuerit in quorumdam Judaeorum corde duritia, quae hunc nec per prophetiae donum, nec per miracula agnovit. Omnia elementa auctorem suum venisse testata sunt. Ut enim de eis quaedam usu humano loquar, Deum hunc coeli esse cognoverunt, quia protinus stellam miserunt. Mare cognovit, quia sub plantis ejus se calcabile praebuit. Terra cognovit, quia eo moriente contremuit. Sol cognovit, quia lucis suae radios abscondit. Saxa et parietes cognoverunt, quia tempore mortis ejus scissa sunt. Infernus agnovit, quia hos quos tenebat mortuos reddidit. Et tomen hunc, quem Dominum omnia insensibilia elementa senserunt, adhuc infidelium Judaeorum corda Deum esse minime cognoscunt, et duriora saxis, scindi ad poenitendum nolunt; eumque confiteri abnegant quem elementa, ut diximus, aut signis, aut scissionibus Deum clamabant. Nonnulli Judaeorum, ad damnationis suae cumulum, eum, quem natum despiciunt, nasciturum longe aute praescierunt. Et non solum quin nasceretur noverant, sed etiam ubi nasceretur. Nam ab Herode requisiti, locum nativitatis ejus exprimunt, quem de Scripturae auctoritate didicerunt. Et testimonium proferunt quod Bethlehem honorari nativitate novi Ducis ostenditur, ut ipsa eorum scientia et illis fieret testimonium damnationis, et nobis adjutorium credulitatis.