Latin
94.32.26 to 94.32.49
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.32.26-49
Unproofread scanNot analysed yet
Circulis arcae foederis vectes inhaereant, ut doctores semper in suis cordibus eloquia sacra meditantes, Testamenti arcam sine mora elevent, si quidquid necesse est protinus docent. Unde bene primus pastor Ecclesiae pastores caeteros admonet, dicens: Parati semper ad satisfactionem de ea, quae in nobis est, spe (I Petr. V, 15) Ac si aperte dicat: Ut ad portandam arcam nulla mora praepediat, vectes n circulis nunquam recedant. (Reg. Past. ,part. II, c. 6, et Mor. ,lib. XXI, c. 15, n. 22 et 25.) Sancti viri, dum praesunt, non in se potestatem ordinis, sed aequalitatem conditionis attendant. Nec praeesse gaudeant sed prodesse. Sciendum quod antiqui Patres nostri, non tam reges hominum quam pastores pecorum fuisse memorantur. Cum Noe Dominos filiisque ejus post diluvium diceret: Crescite et multiplicamini, et implete terram, subdidit: Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae (Gen. IX, 1, 7). Homo quippe animalibus irrationabilibus, non autem caeteris hominibus, natura praelatus est. Idcirco ei dicitur ut ab animalibus et non ab homine timeatur, quia contra naturam superbire est ab aequali velle timeri. Cuncti qui praesunt non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem pensare conditionis, nam, sicut praefati sumus, antiqui Patres nostri pastores pecorum, et non reges hominum fuisse memorantur. Necesse est ut rectores a subditis timeantur, quando ab eisdem Deum minime deprehendunt timeri, ut humana saltem formidine peccare metuant qui divina judicia non formidant. Nequaquam praepositi ex subjectorum timore superbiant, in quo, non suam gloriam, sed subditorum justitiam quaerunt. In eo autem quod metum sibi a perverse viventibus exigunt, quasi non hominibus, sed animalibus dominantur, quia videlicet ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea etiam debent formidine [Edit. ,formidini] jacere substrati. (Moral. ,lib. XIII, c. 20, n. 23.) Facies sanctae Ecclesiae sunt hi qui in locis regiminum positi apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi.