Latin
94.32.50 to 94.32.69
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.32.50-69
Unproofread scanNot analysed yet
etiam si quid in corpore latet deforme. Qui nimirum. praelati plebibus plangunt culpas infirmantium, seque sic de alienis lapsibus ac si de propriis affligunt. Saepe rectores boni, dum quosdam vident ad veniam post culpas redire, quosdam vero in iniquitate persistere, occulta omnipotentis Dei judicia mirantur, sed penetrare nequeunt. Obstupescunt enim quae non intelligunt. (Reg. Past. ,part. I, c. 10.) Ille modis omnibus debet ad exemplum vivendi pertrahi qui cunctis carnis passionibus moriens jam spiritaliter vivit, qui prospera mundi postposuit, qui nulla adversa pertimescit, qui sola interna desiderat. Cujus intentioni bene congruens, nec omnino per imbecillitatem, nec valde per contumeliam corpus repugnat. Ipse nihilominus ad dignitatem pastoralis officii debet provehi qui ad aliena cupienda non ducitur, sed propria largitur; qui per pietatis viscera citius ad ignoscendum flectitur, sed nusquam plusquam deceat ignoscens, ab arce rectitudinis inclinatur: qui nulla illicita perpetrat, sed perpetrata ab aliis ut propria deplorat; qui ex affectu cordis alienae infirmitati compatitur, sicque in bonis proximi, sicut in suis profectibus laetatur. Ad dignitatem pontificalis excellentiae rite pervenit qui ita se imitabilem caeteris in cunctis quae agit insinuat, ut inter eos non habeat quod saltem de transactis erubescat; qui sic studet vivere, ut proximorum quoque corda arentia doctrinae valeat fluentibus [Edit. ,fluentis] irrigare; qui orationis usu et experimento jam didicit quod obtinere a Domino quae poposcerit possit; cui per effectus vocem jam quasi specialiter dicitur: Adhuc loquente te dicam: Ecce adsum (Isa. LVIII, 9). Si fortasse quisquam veniat ut pro se ad intercedendum nos apud potentem quempiam virum, qui sibi iratus, nobis vero est incognitus, ducat, protinus respondemus: Ad intercedendum venire non possumus, quia familiaritatis ejus notitiam non habemus. Si ergo homo apud hominem, de quo minime praesumit, fieri intercessor erubescit, qua mente apud Deum intercessionis locum pro populo arripit qui familiarem se ejus gratiae esse per vitae meritum nescit?