Latin
94.35.23 to 94.35.45
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.35.23-45
Unproofread scanNot analysed yet
Cui hyacinthus, qui aereo colore resplendet, adjungitur; ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad favores infimos, sed ad amorem coelestium surgat; ne dum suis incautus laudibus capitur, ipso etiam veritatis intellectu vacuetur. Auro videlicet, hyacintho ac purpurae bis tinctus coccus adjungitur, ut ante interni Judicis oculos omnia virtutum bona ex charitate decorentur, et cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in conspectu occulti arbitris flamma intimi amoris incendat. Quae vero scilicet charitas, quia Deum simul ac proximum diligit, quasi ex duplici tinctura fulgescit. Qui sic ad auctoris speciem anhelat ut proximorum curam negligat, vel sic proximorum curam exsequitur ut a divino amore torpescat, quia unum horum quodlibet negligit, in superhumeralis ornamento habere coccum bis tinctum nescit. (Part. II Reg. Past. ,c. 4.) Cum rector se ad loquendum praeparat, sub quanto cautelae studio loquatur attendat; ne si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audientium corda feriantur, et cum fortasse sapiens videri desiderat, unitatis compagem insipienter abscidat. In Evangelio Veritas ait: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Per sal quippe verbi sapientia designatur. Qui igitur loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne ejus eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Marc. XII, 3). Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc quod jam praemisimus, per semetipsam discipulis Veritas clamat: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala punica tintinnabulis jungite; ut per omne quod dicitis unitatem fidei cauta observatione teneatis. Sacerdos vero semper vocem praedicationis habeat, ne superni inspectoris judicium ex silentio offendat. Sacerdos in tabernaculum ingrediens vel egrediens moritur si de eo sonitus non auditur, quia iram contra se occulti Judicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit.