Latin
94.35.46 to 94.35.60
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.35.46-60
Unproofread scanNot analysed yet
Apte tintinnabula vestimentis pontificis describuntur inserta. Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam repta opera debemus accipere, Propheta attestante, qui ait: Sacerdotes tui induantur justitia (Ps. CXXXI, 9)? Vestimentis itaque illius tintinnabula inhaerent, ut vitae viam cum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament. (Moral. lib. XXIII, c. 13, n. 25.) Nos quia infirmi homines sumus, cum de Deo hominibus loquimur, debemus primum meminisse quid sumus, ut ex propria infirmitate pensemus quo docendi ordine infirmis fratribus consulamus. Consideremus igitur quia aut tales sumus quales nonnullos corrigimus, aut tales aliquando fuimus, etsi jam divina gratia operante non sumus, ut tanto eos temperantius corde humili corrigamus, quanto nosmetipsos verius in his quos emendamus agnoscimus. Si nos sacerdotes tales nec fuimus nec sumus quales adhuc illi sunt quos emendare curamus, ne cor nostrum forte superbiat, et de ipsa innocentia pejus ruat, quorum mala corrigimus, alia eorum bona nobis ante oculos revocemus: quae si omnino nulla sunt, ad occulta Dei judicia recurramus. Quia sicut nos nullis meritis hoc ipsum bonum quod habemus accepimus, ita illos quoque potest gratia supernae virtutis infundere, ut excitati posterius, etiam ipsa possint bona quae nos ante accepimus praevenire. Quis enim crederet quod per apostolatus meritum Saulus lapidatum Stephanum praecessurus erat, qui in morte ejus lapidantium vestimenta servabat (Act. VII, 57)? His ergo primum cogitationibus humiliari cor debet, et tunc demum delinquentium iniquitas increpari.