Latin
94.42.1 to 94.42.18
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.42.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
De subjectis bonis sub pastorali regimine constitutis. (Reg. Past. ,part. III, c. 4.) Admonendi sunt subditi ne praepositorum suorum vitam temere judicent, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident, ne unde recte mala redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi sunt subditi ne cum culpas praepositorum considerant, contra eos audaciores fiant, sed sic, si qua valde sunt eorum prava, apud semetipsos dijudicent, ut tamen divino timore constricti, ferre sub eis jugum reverentiae non recusent. Quod melius ostendimus, si David factum ad medium deducamus. Saul quippe persecutor, cum ad purgandum ventrem speluncam fuisset ingressus, illic cum viris suis David inerat, qui jam tam longo tempore persecutionis ejus mala tolerabat. Cumque eum viri sui ad feriendum Saul accenderent, fregit eos responsionibus, quia manum mittere in christum Domini non deberet. Qui tamen occulte surrexit, et oram chlamydis ejus abscidit (I Reg. XXIV, 4). Quid per Saul nisi mali rectores, quid per David nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare est pravos praepositos conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare. David namque Saul ferire metuit, quia piae subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Boni subditi, quando pro infirmitate abstinere sese vix possunt, ut extrema quaedam atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter, loquantur, quasi oram chalmydis silenter incidunt. Quia videlicet dum praelatae dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi Regis superpositi vestem foedant; sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime, vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde bene et illic scriptum est: Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul (Ibid. ,6).