Latin
94.42.19 to 94.42.37
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.42.19-37
Unproofread scanNot analysed yet
Facta praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda judicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut per afflictionem poenitentiae cor prematur; quatenus ad semetipsum redeat, et cum praepositae potestati deliquerit, ejus contra se judicium, a quo sibi praelatus [Ed. ,praelata] est, perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, ejus ordinationi, qui eos nobis praetulit, obviamus. Unde Moyses quoque, cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Exod. XVI, 8). [Reg. Past. ,part. III, c. 10.] Admonendi sunt benevoli subditi, ut sic alienis bonis congaudeant, quatenus habere et propria concupiscant. Sic proximorum facta diligendo laudent, ut etiam imitando multiplicent, ne si in hoc praesentis vitae stadio ad certamen alienum devoti fautores, sed pigri exspectatores assistant, eo post certamen sine bravio remaneant, quo nunc in certamine non laborant; et tunc eorum palmas afflicti respiciant in quorum nunc laboribus otiosi perdurant. Valde peccamus, si aliena bene gesta non diligimus. Sed nil mercedis agimus, si ea quae diligimus, in quantum possumus, non imitamur. Dicendum est benevolis subditis, quia si imitari bona minime festinant quae laudantes approbant, sic eis virtutum sanctitas, sicut stultis exspectatoribus ludicrarum artium vanitas placet. Illi namque aurigarum ac histrionum gesta favoribus efferunt, nec tamen tales esse desiderant quales illos conspiciunt esse quos laudant. Mirantur eos placita egisse, sed tamen similiter devitant placere. Dicendum est benevolis subditis, ut cum proximorum facta conspiciunt, ad suum cor redeant, et de alienis actibus non praesumant, ne bona laudent, et agere recusent, gravius quippe extrema ultione feriendi sunt quibus placuit quod imitari noluerunt.