Latin
94.7.1 to 94.7.32
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.7.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
De resurrectione Christi. (Moral. lib. XXXI, 49, n. 99.) Mediator Dei et nominum homo Christus Jesus instaurare omnia venit, ut, redempto humano genere, illa angelica damna sarciret, et mensuram coelestis patriae locupletius fortasse cumularet. Propter hanc instaurationem de Patre dicitur: Proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso (Ephes. I, 9, 10). In ipso quippe restaurantur ea quae in terra sunt, dum peccatores ad justitiam convertuntur. In ipso restaurantur ea quae in coelis sunt, dum illuc humiliati homines redeunt unde apostatae angeli superbiendo ceciderunt. (Lib. I in Ezech. homil. 8, n. 23.) Unigenitus Patris per hoc quod homo factus est infra angelos fuit, sicut de eo scriptum est: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Ps. VIII, 6). Resurgens autem et ascendens in coelos, omnibus angelicis potestatibus praesidet, sicut de eo illic rursum scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Ibid. 7). Et sicut ipse ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). [Moral. lib. XIV, c. 53, n. 68.] Redemptor noster suscepit mortem, ne mori timeremus. Ostendit resurrectionem, ut nos resurgere posse confidamus. Unde et eamdem mortem non plusquam triduanam esse voluit, ne si in illo resurrectio differretur, in nobis omnimodo desperaretur. David propheta de Redemptore nostro ait: De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput (Ps. CIX, 7). Quasi enim de quodam flumine nostrae passionis non in mansione bibere, sed in via dignatus est; quia mortem transitorie, id est, ad triduum contigit, atque in ea morte quam contigit, nequaquam sicut nos usque ad finem saeculi remansit. Dum Christus die tertio resurrexit, quid in ejus corpore, id est Ecclesia, sequatur ostendit. Exemplo quippe monstravit quod promisit in praemio, ut sicut ipsum resurrexisse fideles agnoscerent, ita in se ipsis in fine mundi resurrectionis praemia sperarent.