Latin
94.7.33 to 94.7.58
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.7.33-58
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce nos per mortem carnis usque ad finem mundi remanemus in pulvere, ille autem die tertia ab ariditate mortis viruit, et divinitatis suae nobis potentiam in ipsa innovatione suae carnis ostendit: De torrente, inquit, in via bibit, propterea exaltavit caput. (Lib. II, in Ev. ,hom. 25, n. 7.) In humano quippe genere ab ipso mundi initio torrens mortis effluxerat; sed de hoc torrente Dominus in via bibit, quia mortem in transitu gustavit. Atque ideo exaltavit caput, quia hoc quod moriendo in sepulcro posuit, surgendo super angelos elevavit; et inde antiquum hostem in aeternum perculit, unde saevire contra se manus persequentium temporaliter permisit. (Lib. II in Ev. ,hom. 21, n. 7.) Samson ille fortissimus Redemptorem nostrum significavit, qui cum Gazam civitatem Philistinorum fuisset ingressus, Philistaei ingressum ejus cognoscentes protinus, civitatem repente obsidionibus circumdederunt, custodes deputaverunt, et Samson fortissimum se jam comprehendisse gavisi sunt (Judic. XVI, 1, 2, 3.) Sed quid Samson fecit agnovimus. Media nocte portas civitatis abstulit, et montis verticem ascendit. Quem hoc in facto nisi Redemptorem nostrum Samson ille significat? Quid Gaza civitas nisi infernum significat? Quid per Philistaeos nisi Judaeorum perfidia demonstratur? Qui cum mortuum Dominum viderunt [Edit. ,viderent], ejusque corpus in sepulcro positum, custodes illico deputaverunt. Et eum, qui auctor vitae claruerat, in inferni claustris retentum, quasi Samson in Gaza, se deprehendisse laetati sunt. Samson videlicet media nocte non solum exivit, sed etiam portas tulit; quia profecto Redemptor noster ante lucem surgens, non solum liber de inferno exivit, sed ipsa etiam inferni claustra destruxit. Portas tulit, et verticem montis subiit, quia resurgendo claustra inferni abstulit, et ascendendo coelorum regna penetravit. (Apud Paterium, lib. VI, cap. 7.) Samson ille virtutis robore validus, dum viveret, paucos occidit; everso vero templo maximam adversariorum suorum multitudinem etiam ipse moriens stravit.