Latin
94.7.59 to 94.7.75
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.7.59-75
Unproofread scanNot analysed yet
Christo itaque Domino nostro praedicante, pauci crediderunt; innumeri vero gentilium populi viam vitae illo moriente secuti sunt. (Moral. 29, c. 14, n. 26.) Redemptor noster, dum adhuc passibilis viveret, superbos pertulit; passibilia vero vitae mortuus stravit; quia nimirum Dominus ab elatione superbiae paucos, cum viveret, plures vero, cum templum sui corporis solveretur, exstinxit; atque electos ex gentibus quos vivendo sustinuit simul omnes moriendo prostravit. (Moral. 29, c. 12, n. 23.) Scriptum est: Posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati (Isa. LI, 10). Si divini more eloquii mare soeculum debet intelligi, nil prohibet profunda maris inferni claustra sentiri. Quod profundum maris Dominus petiit, cum inferni novissima, electorum suorum animas erepturus, intravit. Hoc namque profundum maris ante Redemptoris adventum non via, sed carcer fuit, quia in se etiam honorum animas, quamvis non in locis poenalibus, clausit.