Latin
94.8.46 to 94.8.62
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.8.46-62
Unproofread scanNot analysed yet
Grave taedium electis fuit post solutionem carnis adhuc speciem non videre Creatoris, quod taedium non immerito beatus Job tenebras vocat. Sed quia hoc ex poena infirmitatis venit, recte eamdem mox infirmitatem subdidit, dicens: Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea et soror mea, vermibus (Job. XVII, 14). [Cap. 43, n. 48.] Nos omnes, qui auctoris nostri gratia redempti sumus, hoc jam coelesti munere habemus, ut cum a carnis nostrae habitatione subtrahimur, mox ad coelestia praemia ducamur. Quia dum Conditor ac Redemptor noster claustra inferni penetrans, electorum exinde animas eduxit, nos illuc ire non patitur unde jam alios descendendo liberavit. (Moral. IV, c. 29, n. 56.) Priusquam Redemptor noster morte sua humani generis poenam solveret, eos etiam qui coelestis patriae vias sectati sunt, post egressum carnis inferni claustra tenuerunt: non ut poena quasi peccatores plecteret, sed ut eos in locis remotioribus quiescentes, quia necdum intercessio Mediatoris advenerat, ad ingressum regni reatus primae culpae prohiberet. Juxta Redemptoris nostri testimonium, dives qui apud inferos torquetur in sinu Abrahae Eleazarum requiescere contemplatur (Luc. XVI, 19). Qui profecto si adhuc in imis electi non essent, hos ille in tormentis positus non videret. Unde et isdem Redemptor noster pro nostrae culpae debito occumbens, inferna penetrat, ut suos, qui ei inhaeserant, ad coelestia reducat. Sed quo nunc homo redemptus ascendit, illuc profecto, si peccare noluisset, etiam sine redemptione pertingeret.