Latin
94.9.1 to 94.9.35
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.9.1-35
Unproofread scanNot analysed yet
De sanctis apostolis, et praedicatione eorum. (Moral. lib. IX, c. 9, n. 10.) Coelorum nomine apostolorum praedicantium coelestis vita signatur. Ipsi igitur coeli, ipsi sol in sacra Scriptura esse memorantur: coeli scilicet, quia intercedendo protegunt; sol autem, quia praedicando vim luminis ostendunt. Cum Judaea saeviens ad vim persecutionis infremuit, apostolorum vitam Dominus in cunctarum gentium cognitione dilatavit; et dum illa per judicium in mundo captiva dispergitur, isti ubique per gratiam in honorem tenduntur. Angusti coeli fuerunt, cum una plebs tot egregios praedicatores tenebat. Quis enim gentilium Petrum nosset, si in solius Israelitici populi praedicatione remaneret? Quis Pauli virtutes agnosceret, nisi hunc Judaea ad nostram notitiam persequendo transmisisset? Sancti apostoli, qui flagris et contumeliis ab Israelitica plebe repulsi sunt, per mundi fines honorantur, quia secreti mira dispensatione consilii praedicatores suos Dominus, unde permisit in una gente opprimi, fecit in mundi cardines inde dilatari. (Moral. XX, c. 20, n. 38.) Egregius Psalmista David ait: Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis (Psal. XVII, 13). Prae fulgore enim nubes transierunt, quia praedicatores sancti universa mundi spatia miraculorum claritate percurrerunt. Qui etiam grando et carbones ignis vocati sunt, quia et per correptionem feriunt, et per charitatis flammam accendunt. Sanctorum libera increpatio natura grandinis convenienter exprimitur, grando enim veniens percutit, liquata rigat. Sancti autem viri corda audientium exterrentes feriunt, et blandientes infundunt. Nam quemadmodum feriunt, propheta testatur dicens: Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt (Psal. CXLIV, 6). Et quemadmodum blandientes rigent, secutus adjunxit: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et in tua justitia exsultabunt (Ibid. 7). [Moral. XXVII, c. 11, n. 20.] Scriptum quippe est: Fulgura multiplicabis, et conturbabis eos (Psal. CXLIII, 6, sec. LXX). Per has ergo nubes lumine suo Dominus fulgurat, quia per praedicatores sanctos insensibilitatis nostrae tenebras etiam miraculis illustrat.