Latin
Book 3, Chapter 12
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.12
Unproofread scanNot analysed yet
De adhibendis pro corporis necessitate subsidiis. (Moral. XX, 14, n. 28.) Quum naturae nostrae necessitatibus plerumque plusquam expedit deservimus, mentisque curam negligimus, ex miseria negligentiae infirmitati nostrae addimus squalorem culpae. Necessitates praesentis saeculi hoc habere valde periculosum solent quod saepe in eis minime discernitur quid circa illas per utilitatis studium, et quid per voluptatis vitium agatur. Crebro remissionis occasione inventa, dum necessitati debita reddimus, voluptatis vitio deservimus, et infirmitatis velamine ante discretionis oculos excusatio nostra se palliat, atque se sub patrocinii defensione explendae utilitatis occultat. Infirmitatem naturae nostrae per negligentiam relaxare, nihil aliud est quam calamitatis miseriam addere, atque vitiorum squalorem ex eadem miseria multiplicare. Sancti viri in omne quod agunt studiosissima intentione discernunt ne quid plus ab eis naturae suae infirmitas quam sibi debetur exigat, ne sub necessitatis tegmine in eis vitium voluptatis excrescat. Electi viri aliud ex infirmitate, aliud ex tentationis suggestione sustinent: et quasi quidam rectissimi arbitres inter necessitatem voluptatemque constituti, hanc consulendo et sublevando, illam premendo frenant. Unde fit ut et si infirmitatis suae calamitatem tolerant, tamen ad squalorem miseriae per negligentiam non descendant. Hoc ipsum enim esse in calamitate, est necessitates naturae ex carnis adhuc corruptibilis infirmitate sustinere. Praesentis vitae necessitates cupiebat evadere qui dicebat: De necessitatibus meis eripe me (Ps. XXIV, 17). Sciebat enim plerumque voluptatum culpas ex necessitatum occasione prorumpere, et ne quid sponte illicitum admitteret, hoc ipsum satagebat evelli quod nolens ex radice tolerabat. (Num. 29.) Pravi igitur gaudent in his corruptionis suae necessitatibus, quia nimirum necessitatem ad usum voluptatum retorquent. Cum enim reficiendis cibo corporibus naturae serviunt, per delectationem gulae in voluptatis ingluvie descendunt. Plerique cum tegendis membris vestimenta quaerunt, non solum quae tegant, sed etiam quae extollant expetunt; et contra torporem frigoris non solum quae per pinguedinem muniant, sed etiam quae per mollitiem delectent: non solum quae per mollitiem tantum mulceant, sed etiam quae per colorem oculos seducant. De his ergo necessitatibus liberari Psalmista desiderans ait: De necessitatibus meis eripe me. Necessitatis enim causam in usum voluptatis vertere, quid est aliud quam calamitatis suae squalorem miseriae sociare? (Moral. IV, 34, n. 68.) Plerumque replemus refectionibus corpus, ne extenuatum deficiat. Extenuamus abstinentia, ne nos repletum premat. Vegetamus motibus, ne situ immobilitatis intereat; sed citius hoc collocando sistimus, ne ipsa sua vegetatione succumbat. Adjumento hoc vestium tegimus, ne frigus interimat; et quaesita adjumenta projicimus, ne calor exurat. Tot igitur diversitatibus occurrentes, quid agimus nisi corruptibilitati servimus; ut saltem multiplicitas impensi obsequii corpus sustineat quod anxietas infirmae mutabilitatis gravat?