Latin
95.13.1 to 95.13.26
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.13.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
De sanctis viris quietam vitam diligentibus. (Moral. IV, 30, n. 58, 59, 60.) Sancti viri, quia nihil hujus mundi appetunt, nullis procul dubio in corde tumultibus premuntur. Omnes quippe inordinatos desideriorum motus a cubili cordis manu sanctae considerationis ejiciunt; et quia transitoria cuncta despiciunt, ex his nascentes cogitationum insolentias non patiuntur. Solam namque aeternam patriam appetunt, et quia nulla hujus mundi diligunt, magna mentis tranquillitate perfruuntur. Magna mentis est requies a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et una intentione aeternae patriae in amorem intimae quietis anhelare. A tumultu rerum temporalium David propheta magnum quemdam secessum petierat quietam mentem, in qua tanto purius Deum cerneret, quanto hunc cum se solo solum inveniret. Unde recte ait: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini (Ps. XXVI, 4). Hunc ergo, quem modo protulimus, consulem paulo subtilius perpendamus; quomodo ad praebenda vitae sublimioris exempla subjectis populorum cuneis virtutum calculos spargat. Ecce ad insinuandam retributionem boni pro malo de semetipso fatetur, dicens: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis (Ps. VII, 5). Ad dilectionem Conditoris excitandam insinuat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est(Ps. LXXII, 28). Ad formam sanctae humilitatis imprimendam secreta cordis sui indicat, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei (Ps. CXXX, 1). Ad imitandam zeli rectitudinem exemplo suo nos excitat, dicens: Nonne qui oderunt te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi (Ps. CXXXVIII, 22). Ad aeternae nobis patriae desiderium succendendum vitae praesentis longitudinem deplorat, dicens: Heu me, quod incolatus meus prolongatus est (Ps. CXIX, 8). Largitate nimirum consolatus emicuit, qui exemplo conversationis propriae tot nobis virtutum calculos spargit. Egregius David propheta ait: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Ps.