Latin
95.17.1 to 95.17.20
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.17.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
De electarum miraculis. (Lib. II in Evang. homil. 20, n. 4.) Sancta Ecclesia quotidie miracula spiritaliter facit, quod prisce tempore per sanctos apostolos corporaliter faciebat: sicut scriptum est: Signa autem eos qui credituri sunt, haec sequentur: in namins mea daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt (Marc. XVI, 17) Sacerdotes Ecclesia cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt nisi daemonia ejiciunt? Fideles quique [qui] jam vitae veteris saecularia verba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, Conditoris sui laudes, et potentiam, quantum praevalent, narrant, quid aliud faciunt nisi novis linguis loquuntur? Electi igitur, dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt. Plerique fidelium dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum est quod bibunt, sed non eis nocebit. Fideles sanctae Ecclesiae quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, et exemplo suae operationis illorum vitam roborant, quae in propria actione titubabat, quid aliud faciunt nisi super aegrotos manus imponunt, ut bene habeant? Miracula igitur quae operantur electi tanto majora sunt, quanto spiritalia; tanto mirabiliora sunt, quanto per haec non corpora sed animae, suscitantur. Auctore Deo crebro fieri signa in Ecclesia cernimus; ex illis enim exterioribus signis obtineri sancta vita ab haec operanti [Ed. ,operantibus] non valet. Nam corporalia illa miracula ostendunt aliquando sanctitatem, non faciunt: spiritalia miracula, quae aguntur in mente, virtutem vitae non ostendunt, sed faciunt. Illa habere et mali possunt, istis autem perfrui nisi boni non possunt. Exteriora miracula quae per apostolos fiebant, necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt. Ut enim ad fidem cresceret miraculis fuerat nutrienda: quia et nos cum arbusta plantamus, tandiu eis aquam infundimus, quousque ea in terra jam convaluisse videamus.