Latin
95.17.21 to 95.17.45
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.17.21-45
Unproofread scanNot analysed yet
At si semel radicem fixerint, irrigatio cessabit. Hinc est enim quod Paulus dicit: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). [Moral. lib. XXXI, c. 1, n. I.] Dumque novas in illis virtutes aspiciunt, eorum quorum prius contempsere vitam postmodum obstupuere miracula. Infideles quique, visis apostolorum miraculis, mox pavidi ad sua corda redeuntes, extimuerunt sanctitatem in miraculis quam dexpexerant in praeceptis. Per infirma ergo confusa sunt fortia. Quia dum in veneratione vita surgit humilium, elatio cecidit superborum. (Lib. I in Ezech. ,homil. 5, n. . 16.) in omne quod faciunt electi, idcirco semper ad laudem Creatoris redeunt, ut in ea virtute quam accipiunt vera stabilitate persistant. Nam si quid sibi tribuerent, in hoc quod acceperant stare non possent. Bene per quemdam sapientem dicitur: Ad locum de quo exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant (Eccle. I, 7). Sive enim in virtutibus, seu in doctrina quid aliud sunt sancti viri, quam flumina, quae terram cordis carnalium aridam rigant? Sed sive in operatione quam faciunt, seu in doctrinae verbis citius siccarentur, nisi per intentionem cordis semper sollicite ad locum de quo exeunt redirent. Plerique electorum qui miraculis coruscant, si introrsus ad cor non redeant ac sese in amore Conditoris desideriorum vinculis non astringant; et manus ab eo quod agebat deficit, et lingua ab eo quod loquebatur arescit. Ad cordis sui intima semper electi per amorem Conditoris redeunt, et hoc quod in publico operantes atque loquentes fundunt, in secreto suo de fonte amoris hauriunt. Amando enim discunt quod docendo proferunt. Quasi ad locum ergo de quo exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant, quia aquam sapientiae inde semper hauriunt unde oritur, ne cum cucurrerit, exsiccetur.