Latin
95.26.36 to 95.26.54
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.26.36-54
Unproofread scanNot analysed yet
XXI, 19). Admonendi sunt patientes ne in eo quod exterius per patientiam portant interius doleant: ne tantae virtutis sacrificium, quod integrum foras immolant, intus, malitie peste eor rumpant. Dicendum est patientibus ut studeant diligere quod srbi necesse est tolerare, ne si patientiam dilectio non sequatur, in deteriorem culpam odii virtus ostensa vertatur. Paulus apostolus cum diceret: Charitas patiens est(I Cor. XIII, 4), illico adjunxit: Benigna est, videlicet ostendens quia quos ex patientia tolerat, amare etiam ex benignitate non cessat. Idem doctor egregius, cum patientiam discipulis suaderet, dicens: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis (Ephes. IV, 31): quasi cunctis exterius jam bene compositis, ad interiora revertitur, cum subjungit: Cum omni malitia; quia nimirum frustra indignatio, clamor et blasphemia ab exterioribus tollitur, si in interioribus vitiorum mater malitia dominatur. Et incassum foras nequitia ex ramis inciditur, si surrectura multiplicius intus in radice servatur. Plerum que evenire patientibus solet, ut eo quidem tempore quo vel adversa patiuntur, vel contumelias audiunt, nullo dolore pulsentur; et sic patientiam exhibeant, ut custodire etiam cordis innocentiam non omittant. Sed cum post paululum haec ipsa quae pertulerint ad memoriam revocent, igne se doloris inflammant, argumenta ultionis inquirunt, et mansuetudinem quam tolerantes habuerunt, retractantes in malitiam vertunt. Admonendi sunt patientes ut cor post victoriam muniant, ut hostem publico bello superatum insidiari moeniis mentis· intendant, ut languorem plus reserpentem timeant, ne hostis callidus eo in deceptione postmodum majori exsultatione gaudeat, quod [Ed. ,quo] illa dudum contra se rigida colla victorum calcat. (Lib. II in Ezech. ,homil. 2, n. 2.) Est in dilectione proximi nobis patientia, et benignitas conservanda; quia de eadem dilectione nunc dicitur: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XV, 4).