Latin
95.26.55 to 95.26.70
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.26.55-70
Unproofread scanNot analysed yet
Patiens scilicet, ut illata a proximis mala aequanimiter portet; benigna autem, ut sua bona proximis desiderabiliter impendat. (Lib. II in Evang. ,homil. 35 n. 4.) Patientia vero est aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque (qui mala irrogat nullo dolore morderi. Nam qui sic proximi mala portat ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit. Unusquisque miles Dei adversitatis bello deprehensus, et scutum patientiae debet anteferre ne pereat; et ad praedicationem promptus amoris inferre jacula ut vincat. Scriptum est: Nunquid in finem oblivio erit pauperum, patientia pauperum non peribit in finem (Ps. IX, 19). Quantumlibet vel in adversis patientes vel in prosperis humiles simus, in hac vita retribui nobis bona praesentia nullo modo requiramus; nam pro labore patientiae bona speranda sunt sequentis vitae; ut tunc praemium nostri laboris incipiat quando omnis jam labor funditus cessat. Quasi patientia pauperum perisse cernitur, cum nihil pro illa in hac vita humilibus recompensatur; sed patientia pauperum in finem non peribit, quia tunc ejus gloria percipitur cum simul omnia laboriosi terminantur.