Latin
95.4.1 to 95.4.29
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.4.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
De quinque aetatibus mundi atque hominibus. (Moral. XI, c. 46, n. 62.) Sciendum magnopere est quia sicut in corpore, ita etiam sunt incrementa aetatis in mente. Prima quippe hominis aetas infantia est, cum etsi innocenter vivit, nescit tamen fari innocentiam quam habet. Ac deinde pueritia sequitur. in qua jam valet dicere quod vult; cui succedit adolescentia, quae videlicet prima est aetas in operatione: quam juventus sequitur, scilicet apta fortitudini; ac postmodum senectus, etiam per tempus jam congrua maturitati. Primam aetatem aptam bonis actibus adolescentiam novimus; et justi viri, cum in magna mentis maturitate proficiunt, nonnunquam ad memoriam actionum suarum initium reducunt; seque tantum de suis primordiis reprehendunt, quantum ex gravitate mentis altius profecerint, quia eo indiscretos se fuisse inveniunt, quo discretionis arcem postmodum plenius consequuntur. Mane quippe intellectus nostri pueritia est. (Lib. I in Ev. ,hom. 19, n. 2.) Hora autem tertia adolescentia intelligi potest, quia quasi jam sol in altum proficit, dum calor aetatis crescit. Sexta vero juventus est; quia velut in centro sol figitur, dum in ea plenitudo roboris solidatur. Nona autem senectus intelligitur, in qua velut sol ab alto axe descendit, quia aetas a calore juventutis deficit. Undecima vero hora est ea aetas, quae decrepita, vel veterana dicitur. Unde Graeci valde seniores, non gerontas, sed presbyteros appellant, ut plus quam senes esse insinuent quos provectiores vocant. (Moral, XI, c. 50, n. 68.) Dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad juventutem, juventus ad senectutem, senectus transit ad mortem, in cursu vitae praesentis ipsis suis augmentis homo ad detrimenta impellitur; et inde semper deficit, unde se proficere in spatium vitae credit. Fixum in hoc mundo statunt habere non possumus, ubi transituri venimus; atque hoc ipsum nostrum vivere, quotidie a vita transire est.