Latin
95.4.30 to 95.4.46
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.4.30-46
Unproofread scanNot analysed yet
Mens etenim mutabilitatis suae pondere ad aliud semper impellitur quam est, et nisi in statu suo arcta custodiae disciplina teneatur, semper in deteriora dilabitur. (Lib. I in Ev. ,homil. 19, n. 2.) Quae enim semper stantem deseruit, statum quem habere potuit amisit. Ad vitam videlicet bonam dum alius in pueritia, alius in adolescentia, alius in juventute, alius in senectute, atque alius in decrepita aetate perducitur, quasi diversis horis operarii ad vineam vocantur. (Ibid n. 1.) Sancta Ecclesia ab Abel justo usque ad ultimum electum, qui in fine mundi nasciturus est, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Evangelicus paterfamilias ad excolendam vineam suam mane, hora tertia, sexta, nona, et undecima operarios conducit: quia a mundi hujus initio usque in finem ad erudiendam plebem fidelium praedicatores congregare non desistit. Mane etenim mundi fuit cum sequenti hora ab Adam usque ad Noe. Hora vero tertia a Noe usque Ad Abraham. Sexta quoque ab Abraham usque ad Moysem. Nona autem a Moyse usque ad adventum Domini. Undecima vero ab adventu Domini usque ad finem mundi. In qua praedicatores sancti apostoli missi sunt, qui mercedem plenam tarde venientes acceperunt. Ad erudiendam ergo Dominus plebem suam, quasi ad excolendam vincam suam, nullo tempore destitit operarios mittere; quia et prius per Patres, et postmodum per legis doctores et prophetas, et ad extremum per apostolos plebis suae mores excoluit, et quasi per operarios in vineae cultura magnopere laboravit.