Latin
Book 3, Chapter 41
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.41
Unproofread scanNot analysed yet
De spiritalibus deliciis. Augent spiritales deliciae desiderium in mente, dum satiant, quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod avidius ametur (Lib. II in Ev. ,hom. 36, n. 1). Et idcirco non habitae amari non possunt, quia earum sapor ignoratur. Quis enim amare valeat quod ignorat? Psalmista nos admonet dicens: Gustate, et videte, quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9); ac si aperte dicat: Suavitatem ejus non cognoscitis, si hanc minime gustatis. Sed cibum vitae ex palato cordis tangite, ut probantes ejus dulcedinem amare valeatis. Spiritales delicias tunc homo amisit, cum in paradiso peccavit. Extractus enim, a cibo aeternae dulcedinis os clausit. Unde nos quoque nati in hujus peregrinationis aerumna, qui fastidiosi jam venimus, nescimus quid desiderare debeamus. Tantoque amplius fastidii nostri se morbus exaggerat, quanto magis ab esu illius dulcedinis animus elongat. Et eo jam internas delicias non appetit, quo se eas comedere diu longeque desuevit. Fastidio miseriae nostrae tabescimus, et longa inediae peste fatigamur. Et quia gustare intus nolumus dulcedinem praeparatam, amamus foras miseri famem nostram. Superna pietas nos nec deserentes se deserit. Contemptas enim illas delicias ad memoriae nostrae oculos revocat, easque nobis proponit, in promissione torporem excutit, atque ut fastidium nostrum repellere debeamus, invitat, ac dicit: Gustate, et videte, quam suavis est Dominus (Lib. II in Evang. ,hom. 36, n. 2)