Latin
Book 3, Chapter 42
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.42
Unproofread scanNot analysed yet
De discretione. Magnum est disciplinae magisterium subtilitas discretionis, quatenus quisque rector culpas delinquentium discrete noverit parcere, et pie resecare (Lib. II in Ezech. ,homil. 9, n. 20). Qui autem sic dimittunt peccata, ut non corrigant, aut sic quasi corrigendo feriunt, ut non dimittant, discretionis spiritum non habent. Scriptum est in libro Genesis: Si recte offeras, et recte non dividas, peccasti (Gen. IV, 7, secundum LXX). Recte offertur, cum recta intentione quid agitur. Sed recte non dividitur, si non hoc, quod pie agitur, etiam subtiliter discernatur. Oblata recte dividere, est quaelibet bona nostra studia discernendo pensare· Quod nimirum qui agere dissimulat, etiam recte offerens peccat. Saepe quod bono studio gerimus, dum discernere caute negligimus, quo judicetur fine nescimus; et nonnunquam hoc fit reatus criminis, quod putatur causa virtutis (Moral. lib. III, c. 13, n. 23, 24). Recte ergo offerimus, cum bono studio bonum opus agimus; sed recte non dividimus, si habere discretionem in bono opere postponamus (Lib. I in Ezech. ,homil. 11, n. 12). Ille namque angustam viam ingreditur, qui in cunctis quae agit, discretionis subtilitate sollicite coarctatur. Nam qui per voluntates proprias secura mente se dilatat, angustae sibi portae aditum damnat (Moral. lib. XXVIII, c. 11, n, 26). Sancta Ecclesia, quae ex causis singulis tentamenta prodeant, per discretionem prospicit, et ventura vitiorum bella ex alto deprehendit.