Latin
Book 3, Chapter 44
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.44
Unproofread scanNot analysed yet
De cavenda detractione. Qui alienae vitae detractione pascuntur, alienis procul dubio carnibus satiantur, sicut scriptum est: Non comedas cum eis qui carnem ad vescendum conferunt (Prov. XXIII, 20; Moral. lib. XIV, c. 52, n. 61). Carnes quippe ad vescendum conferre est in collocutione derogationis vicissim proximorum vilia derogare. De obtrectatoribus recte per Salomonem dicitur: Quia vacantes potibus, et dantes symbolum, consumentur, et vestietur pannis dormitio (Ibid.) . Potibus vacant, qui de opprobrio alienae vitae se debriant. Symbolum vero dare est sicut unusquisque solet do parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre. Vacantes, inquit, potibus, it dantes symbolum consumentur, quia sicut scriptum est: Omnis detractor eradicabitur Vestietur autem pannis dormitio, quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua invenit, quem hic ad alienae vitae exquirenda crimina detractionis suae languor occupavit.