Latin
95.45.1 to 95.45.36
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.45.1-36
Unproofread scanNot analysed yet
De compunctione. Disciplina exterior culpas diluit, et extensam mentem compunctio poenitentiae ultione transfigit (Moral. lib. XXIII. c. 21, n. 40). Sed hoc inter se utiaque haec differunt, quod plagae percussionum dolent, lamenta compunctionum sapiunt. Illae affligentes cruciant, ista reficiunt, dum affligunt. Per illas in afflictione moeror est, per haec in moerore laetitia. Omne peccatum spina est, quia dum trahit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem (Moral. lib. XX, c. 10, n. 21). Unde voce justi, et poenitentis dicitur: Conversus sum in aerumna [mea] dum confringitur spina (Psal. XXXI, 4). Quia se licet mens ad lamentum vertitur, ut peccati punctio poenitendo frangatur. Disrupisti, inquit, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16). Tunc disrumpit Dominus vincula nostra, cum et mala nobis quae fecimus demonstrat, atque ad haec eadem deflenda quae cognoscimus adjuvat (Moral. lib. IX, c. 62, n. 94). Omnipotens Dominus culpas operis objicit, et pia manu gratiae vincula cordis solvit, ut ad vacationem poenitentiae mens nostra se erigat et carnis soluta compedibus, in auctorem suum libera gressum amoris tendat. Cum vehemens poenitentiae spiritus mentem occupat, omnem in ca explorationem reprehensibilis gaudii perturbat, ut nihil ei jam nisi flere libeat, nihil quod se terrere possit, attendat (Moral. lib. IV, c. 19, n. 35). Electi uniuscujusque mons ponit aute oculos illinc districtionem justitiae, hinc meritum culpae: conspicit quo supplicio digna sit, si parcentis pietas desit, quae per lamenta praesentia [ab] aeterna eruere poena consuevit. Cum vis compunctionis valida mentes nostras huic mundo, quasi mari deditas salubriter rore confundit, quasi in spiritu vehementi Deus naves Tharsis conterit (Apud Palerium, lib. XI super Psal. ,cap. 108). Omnipotens Dominus mentes carnalium, quae prius in hujus mundi fluctibus vagabantur, per sancti Spiritus adventum in moerore poenitentiae affligit, ut contritae a superbia salubriter in humilitate jaceant, quas prius in boc mari saeculi ad alia vanitatis prosperitatis suae unda sublevavit.