Latin
95.45.85 to 95.45.94
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.45.85-94
Unproofread scanNot analysed yet
Cui dixit pater suus: Quid habes? atque illa respondit: Da mihi benedictionem, terram Australem et urentem dedisti mihi, junge et irriguam. Tunc dedit ei pater suus irriguum superius et irriguum inferius. Axa quippe super asinum sedet, cum irrationabilibus carnis suae motibus anima praesidet; quae suspirans a patre terram irriguam petit; quia a Creatore nostro cum magno gemitu querenda sunt lacrymae compunctionum. Quia ergo, ut dixi, duo sunt compunctionis genera, dedit ei Pater suus irriguum superius, et irriguum inferius, irriguum quippe superius accipit anima, eum sese in lacrymis coelestis regni desiderio affligit; irriguum vero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit (Lib. III Dialog. ,c. 34).