Latin
95.46.1 to 95.46.25
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.46.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
De spe et formidine electorum. Plerumque mens justi jam quidem quod perverse egisse meminit deplorat, jam prave acta non solum deserit, sed amarissimis etiam lamentis punit: sed tamen dum eorum quae egit reminiscitur, gravi de judicio pavore terretur (Moral. lib. IV, c. 36, n. 71). Electus quisque jam se perfecte convertit; sed adhuc se perfecte in securitate non erigit, quia dum quanta sit districtio extremi examinis pensat, inter spem ac formidinem sollicitus trepidat, quia, justus Judex veniens quid de perpetratis reputet, quid relaxet, ignorat. Saepe mens poenitentis quam prava commiserit meminit; sed haec commissa si digne fleverit ·nescit, ac ne culpae immanitas modum poenitentiae transeat, metuit. Plerumque culpam jam veritas relaxat, sed mens afflicta adhuc de venia, dum valde sibi est sollicita, trepidat. Sanctus quisque vir etiam hic misericordiam suscipit, sed suscepisse se nescit, quia peccatum suum homo jam corrigendo et poenitendo deserit; sed tamen adhuc districtum Judicem de ejus retributione pertimescit. Illic justus quilibet sine ulla formidine misericordias Domini libere in aeternitate cantat (Psal. LXXXVIII, 1), ubi jam de peccati venia dubietas non erit ubi, jam securam mentem culpae suae memoria non addicit, ubi non sub reatu animus trepidat, sed de ejus indulgentia liber exsultat (Reg. Past. ,part. III, c. 29). David propheta cum peteret, dicens: Averte oculos tuos a peccatis meis (Psal. L, 11), paulo superius intulit: Delictum meum coram me est semper (Psal. L, 5). Ac si diceret: Peccatum meum ne respicias, postulo, quia hoc respicere ipse non cesso. Unde et per alium prophetam Dominus dicit: Et peccatorum tuorum memor non ero, tu autem memor esto (Isai. XLIII, 25). Providendum est his qui peccata sua deflent, ut singula quaeque admissa considerent, et dum per unumquodque erroris sui inquinationem deflent, simul se ac totos lacrymis mundent.