Latin
Book 3, Chapter 6
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.6
Unproofread scanNot analysed yet
De juventute ac senectute. (Lib. I in Evang. ,homil. 1, n. 5.) In juventute hominis viget corpus, forte et incolume manet pectus, torosa cervix, plena sunt brachia [Edit. ,bronchia]; inanis autem senilibus statura curvatur, cervix exsiccata deponitur, frequentibus suspiriis pectus urgetur, virtus deficit, loquentis verba anhelitus intercidit: nam si languor desit, plerumque senibus ipsa sua salus aegritudo est. Mundus in annis prioribus velut in juventute viguit, ad propagandam humani generis prolem robustus fuit, salute corporum viridis, opulentia rerum pinguis; at nunc ipsa sua senectute deprimitur, et quasi ad vicinam mortem molestiis crescentibus urgetur. Nolite diligere mundum senescentem, quem videtis diu stare non posse. Praecepta apostolica in animo ponite, quibus nos admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo (I Joan. II, 15)