Latin
95.7.1 to 95.7.25
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.7.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
De conjugatis. (Moral. XXVI, c. 26, n. 44.) In usu mortalitatis quaedam ex semetipsis sunt noxia, quaedam vero ex his quae circa ipsa versantur. Ex semetipsis quaedam sunt noxia, sicut peccata atque flagitia; quaedam vero nonnunquam nobis ex his quae circa ipsa sunt nocent, sicut temporalis potentia, vel copula conjugalis. Bonum est conjugium, sed mala sunt quae circa illud ex hujus mundi cura succrescunt. Unde Paulus apostolus ait: Qui autem cum uxore est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 33). Quibusdam meliora persuadens, idem Paulus apostolus eos a conjugio revocat, dicens: Hoc autem dico, non ut laqueum injiciam vobis, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi (Ibid. ,35). Dum ergo tenetur quod non nocet, ex rebus juxta positis committitur plerumque quod nocet. Saepe rectum mundumque iter pergimus, et tamen ortis juxta viam vepribus per vestimenta retinemur. In via quidem munda non offendimus, sed a latere nascitur quo pungamur. (Reg. Past. ,part. III, c. 27.) Quasi in monte sunt constituti qui carnali quidem copulae inhaerent, sed tamen extra suscipiendae prolis admixtionem debitam nulla carnis voluptate solvuntur. In monte quippe stare est fructum propaginis in carne non quaerere. In monte stare est carni carnaliter non adhaerere. Multi sunt qui scelera quidem carnis deserunt, nec tamen in conjugio positi, usus solummodo debiti jura conservant. Exiit quidem Sodomam Loth, sed tamen mox ad montana non pervenit, quia jam damnabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo conjugalis continentiae subtiliter non tenetur. Est in medio Segor civitas, quae fugientem salvet infirmum; quia videlicet cum sibi per incontinentiam miscentur conjuges, et lapsus scelerum fugiunt, et tamen venia salvantur. Quasi parvam quippe civitatem inveniunt, in qua ab ignibus defendantur;