Latin
95.7.26 to 95.7.44
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.7.26-44
Unproofread scanNot analysed yet
quia conjugalis haec vita, non quidem in virtutibus mira est, sed tamen a suppliciis secura. Conjugalis vitae continentiam Loth praefigurans, dum de Sodomis fugeret, ait ad angelum: Est civitas Segor, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea. Nunquid non modica est, et vivet in ea anima mea (Gen. XIX, 20)? Juxta igitur dicitur, et tamen ad salutem tuta perhibetur, quia conjugalis vita nec a mundo longe divisa est, nec tamen a gaudio salutis aliena. Tunc in actione carnalis copulae vitam suam conjuges quasi in parva civitate Segor custodiunt, quando pro se assiduis deprecationibus intercedunt. Recte per angelum ad cumdem Loth dicitur: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es (Ibid. ,21); quia videlicet cum Deo deprecatio funditur, nequaquam talis conjugii vita damnatur. De qua deprecatione Paulus admonet, dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5). Paulus apostolus, cum quosdam incontinenter vivere cognovisset, admonuit, dicens: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat (Ibid. ,2). Cum uxor habenda non sit nisi liberorum procreandorum gratia, ne quis in fornicationis culpa laberetur, concessit conjugibus aliquid unde adhuc surgere ad meliora potuissent. Idem Paulus praedicator egregius de conjugibus dicit: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi (I Cor. VII, 28). (Moral. XII, c. 22, n. 27.) Sed tribulationem carnis hic pati possunt etiam qui spiritaliter vivunt: cur ergo inesse conjugibus carnis tribulatio quasi specialiter dicitur, quae etiam a vita spiritualium longe non est, nisi quod hi frequenter majores tribulationes ex carne suscipiunt qui carnis voluptatibus delectantur? Nos qui pastoralis officii curam gerimus, cum vagantem quempiam et lubricum videmus, admonendus est ut conjugio frenare studeat iniquitatem suam, quatenus per hoc quod liceat discat superare quod non licet.