Latin
95.8.23 to 95.8.39
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.8.23-39
Unproofread scanNot analysed yet
Admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ut et praeeminere virginitatem conjugio sciant, et tamen se super conjuges non extollant; quatenus dum et virginitatem praeferunt, et se postponunt, et illud non deserant quod esse melius aestimant, et se custodiunt quo se inaniter non exaltant. Admonendi sunt ut considerent quod plerumque actione saecularium vita confunditur continentium, cum et illi ultra habitum assumunt opera, et isti juxta ordinem proprium non excitant corda. Unde bene per prophetam dicitur: Erubesce, Sidon, ait mare (Isa. XXIII, 4). Quasi enim per vocem maris ad verecundiam Sidon adducitur, quando per comparationem vitae saecularium atque in hoc mundo fluctuantium, ejus qui munitus et quasi stabilis cernitur vita reprobatur. Saepe nonnulli ad Dominum post carnis peccata redeuntes, tanto se ardentius in bonis operibus exhibent, quanto damnabiliores se de malis vident; et saepe quidam in carnis integritate perdurantes, cum minus se respiciunt habere quod defleant, plene sibi sufficere vitae suae innocentiam putant, atque ad fervorem spiritus nullis se ardoris stimulis inflammant. Fit plerumque Deo gratior amore ardens vita post culpam, quam securitate torpens innocentia. Unde et voce Judicis dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 47), et: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitente, quam super nonaginta et novem justis, quibus non opus est poenitentia (Luc. XV, 10). Quod citius ex ipsa re colligimus, si nostrae mentis judicia pensemus. Plus namque terram diligimus quae post spinas exarata fructus uberes producit, quam quae nullas spinas habuit, sed tamen culta sterilem segetem gignit. Admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ne superioris ordinis celsitudine se caeteris praeferant, cum ab inferioribus quanta se melius agantur, ignorant. In examine namque recti Judicis mutat merita ordinum qualitas actionum. Quis consideratis ipsis rerum imaginibus, nesciat quod in natura gemmarum carbunculus praefertur hyacintho?