Latin
95.8.40 to 95.8.54
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.8.40-54
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tamen caerulei coloris hyacinthus praefertur pallenti carbunculo, quia et illi quod ordo naturae subtrahit species decoris adjungit, et hunc, quem naturalis ordo praetulerat, coloris qualitas foedat. Sic ergo in humano genere quidam in meliori ordine deteriores sunt, quidam in deteriori meliores; quia et isti sortem extremi habitus bene vivendo transcendunt, et illi superioris loci meritum moribus non exsequendo diminuunt. (Lib. I in Ezech. ,homil. 6, n. 4.) Candida vita carnis est sicut illium de incorruptione virginitatis suave redolens, quasi flos lilli de fructu verae honestatis. (Lib. I in Ev. ,homil. 12, n. 1.) Sunt plerique continentes qui ab exteriori se appetitu custodiunt, et spe ad interiora rapiuntur, carnem macerant et toto desiderio ad supernam patriam anhelant, aeterna praemia expetunt, pro laboribus suis recipere laudes humanas nolunt. Hi nimirum gloriam suam non in honore in[Ed. ,in ore] hominum ponunt, sed intra conscientiam contegunt. Per humilitatis custodiam servanda est munditia castitatis. Si enim pie spiritus sub Deo premitur, caro illicite super spiritu non levatur. Habet quippe spiritus commissum sibi dominiunt carnis, si tamen sub Domino recognoscit jura legitimae servitutis.