Latin
95.9.1 to 95.9.28
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.9.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
De nuper conversis é saeculo. (Moral. lib. V, c. 31, n. 55.) Sunt nonnulli, qui mundi quidem actiones fugiunt, sed nullis virtutibus exercentur. Hi nimirum torpore non studio dormiunt, et idcirco interna non conspiciunt quia caput non in lapide, sed in terra posuerunt. Quibus plerumque contingit, ut quanto securius ab externis actionibus cessant, tanto latius immundae in se cogitationis strepitum per otium congerant. In Deuteronomio scriptum est: Non arabis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium (Deut. XV, 19). (Moral. lib. VIII, c. 47, n. 78, 79.) Quid per hujus prohibitionis exemplum, nisi vitam bene inchuantium Moyses humanis occupationibus exerceri prohibuit? In primogenito quippe bovis arare est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. Ovium primogenita tondere est ab occultationis suae tegmine humanis oculis inchoantia bona nostra denudare. In primogenito bovis operari prohibemur, atque a primogenitis ovium detondendis compescimur; quia et si quid robustum incipimus, exercere hoc in aperto citius non debemus. Et cum vita nostra simplex quid atque innocuum inchoat, dignum est ut secreti sui velamina non relinquat, ne nudum hoc humanis oculis quasi subducto vellere ostendat. Ad sola divina sacrificia boum primogenita oviumque proficiant, ut quod forte innocuum incipimus, hoc ad honorem intimi Judicis in ara cordis immolemus. Quod ab illo procul dubio tanto libentius accipitur, quanto et ab hominibus occultatum nulla laudis appetitione maculatur. (Lib. I, in Ezech. ,homil. 2, n. 3.) Saepe novae conversationis primordia adhuc ex carnali sunt vita commixta, et idcirco innotescere citius non debent, ne cum laudantur bona quae placent, deceptus laude sua animus deprehendere in eis nequeat mala quae latent. Primogenitum quoque bovis accipimus in infirma aetate primi nostri temporis opera bona. In qua tamen arandum non est, quia cum prima sunt adolescentiae vel juventutis nostrae tempora, nobis adhuc a praedicatione cessandum est, ut vomer linguae nostrae proscindere non audeat terram cordis alieni.