Latin
96.11.26 to 96.11.56
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.11.26-56
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vis compunctionis nos in intimis afficit, omnis strepitus pravae suggestionis immutescit, quia si cor veraciter dolet, linguam contra nos vilia non habent (Ibid. c. 37, n. 70). Nam cum plena vita rectitudinis quaeritur, supervaena suggestio pravitatis obduratur·. Si forti studio nos contra vitiorum incentiva stringimus, ipsa etiam vitia ad usum virtutis immutamus. Nonnullos ira possidet, sed hanc dum rationi subjiciunt, in sancti zeli ministerium vertunt. Nonnullos superbia erigit; sed dum divinae fortitudini animum inclinant, hanc ad defensionem justitiae in vocem liberae anctoritatis immutant. Nonnullos fortitudo carnis illecebrat; sed dum exercendis piis operibus corpus subdunt, unde iniquitatis stimulum passi sunt, inde pietatis lucra mercantur. Unde et bene beatus Job post multa certamina hostiam pro amicis obtulit. Quos enim per contentionem diu hostes pertulit, quandoque per sacrificium cives reddit. Saepe dum de castitatis munditia quisque extollitur, sorde avaritiae foedatur. Et dum de virtute largitatis speciosus ostenditur, luxuriae maculis inquinatur. Dumque castitatis atque largitatis decore vestitur, velut ex zelo justitiae, crudelitatis atrocitate fuscatur (Moral. lib. V, c. 20, n. 39). Saepe quisque largitate, castitate, pietate, ex pulchra visione induitur; sed infusa superbiae obscuritate notatur. Sicque fit ut intermistis vitiis dum mundam in se speciem hypocrita non ostendit, quasi unum colorem tigris habere nequaquam possit. Saepe nonnulla vitia virtutes se esse mentiuntur, sicut effusio nonnunquam misericordia, et tenacia nonnunquam parcimonia, et crudelitas aliquando justitia vult videri (Moral. lib. XXIII, c. 11, n. 19). Plerumque mentem ad loquendi impetum, vanae gloriae anxietas nequaquam se intra silentium capiens, quasi zelus charitatis inflammat, atque appetitae ostensionis vis ad effrenationem locutionis impellit, et quasi sub studio consulendi libido erumpit apparendi. Omnis arrogans non curat loquendo quid prosit, sed quid appareat; neque studet ut malum quod cernit corrigat, sed bonum quod sentit ostendat.