Latin
Book 4, Chapter 12
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.12
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ex virtutibus virtutes et ex vittis vitia oriantur. Omnes virtutes ia conspectu conditoris vicaria ope se sublevant, ut quia una virtus sine alia vel nulla est omnino, vel minima, vicissim sua conjunctione fulciantur (Moral. lib. XXI, c. 3, n. 6). Nulla bona sunt caetera, si occuli judicis oculis castitatis testimonio non approbantur. Si vel castitatem humilitas deserat, vel humilitatem castitas· relinquat, apud auctorem humilitatis et munditiae prodesse nihil praevalet vel superba castitas, vel humilitas inquinata. Sic gignuntur ex peccato peccata, ut dum non evitantur parva, incidatur in maximis; et dum defenduntur admissa, nec lamentantur, ex llagitio ad superbiam itur (Isidor. ,lib. II Sentent. ,c. 33). Unde fit in duplicati sit criminis reus, qui et admittit sceleva per voluntatem, et defendit ea per contumaciae tumorem. Sic vitium vitio gignitur, sicut virtus virtute concipitur. Ex vitio enim vitium gignitur. sicuti David, qui dum non evitavit adulterium, perpetravit et homicidium. Item virtus virtute concipitur, sicut per vartutem evangelica praedicationis virtutem martyrii apostoli meruerunt. In cordibus. saeculariter viventium invicem sibi succedunt vitia, ut dum unum abierit, succedat aliud, juxta Joel propheta testimonium, qui ait: Residuum erucae comedit locusta et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo (Joel. I, 4, 5). Per id ergo ista sub vitiorum allegoria colligunt, quia sequitur: Expergiscimini, ebrii, et fiete. Aliquando utiliter peccatur in minimis vitiis, ut majora utilius caveantur. Lege Paulum apostolum minora permittentem peccata, ne majora perpetrentur. Veraciter autem sanantur vitia quae virtutibus, non vitiis, excluduntur. Quorumdam autem quaedam latentia vitia tunc apparent, quando ab aliis vitiis desinunt.