Latin
96.14.1 to 96.14.30
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.14.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
De superbia et vana gloria. Occasio perditionis nostrae facta est superbia diaboli, et argumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei (Reg. past. part. III, c. 17). Quid elatione abjectius, quae dum supra se tenditur, ab altitudine verae celsitudinis elongatur? Initium omnis peccati superbia est (Eccli. X, 15; Moral. XXXIV, 21, n. 40). Quid est autem superbia, nisi perversa celsitudinis appetitus? Perversa enim est celsitudo, deserto eo cui debet animus inhaerere principio, sibi quodammodo fieri atque esse principium (Moral. XXVI, 17, n. 28). Multis saepe superbia luxuriae seminarium fuit, quia dum eos spiritus quasi in altum erexit, caro in infimis mersit. Qui per superbiam in secreto cordis prius elevantur, postmodum publice corruunt, quia dum occultis intumescunt motibus cordis, apertis cadunt lapsibus corporis. Sic sic elati justa fuerant retributione feriendi, ut quia superbiendo se hominibus praeferunt, luxuriando usque ad jumentorum similitudinem devolvantur. Curan· dum nobis est et omni custodia mens a tumore servanda superbiae. Non enim ante oculos Dei vacue transvolant cogitationes nostrae, et nulla momenta temporis per animum transeunt sine statu retributionis. Intus videt Deus quod mentem elevat, et idcirco foras permittit invalescere quod deponat. Intus prius extollitur, quod foras postmodum luxuriae corruptione feriatur. Occultam superbiae culpam sequitur aperta percussio, ut a malis exterioribus interiora puniantur, et cor publice corruat, quod latenter tumebat. Per Osee prophetam contra Israelitas dicitur: Spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt (Osee V, 4). Qui ut ostenderet quod causa libidinis ex culpa proruperit elationis, mox subdidit, dicens: Et respondebit arrogantia Israel in faciem ejus (Ibid. ,5). Si auctorem suum homo superbiendo contemnit, jure et a subjecta carne praelium suscipit. Unde et ille primus inobediens, mox ut superbiendo peccavit, pudenda contexit (Gen. III, 7); quia enim contumeliam spiritus Deo intulit, mox contumeliam carnis invenit.