Latin
96.14.31 to 96.14.57
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.14.31-57
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia auctori suo esse subditus noluit, jus carnis subditae quam regebat amisit, ut in se ipso videlicet inobedientiae suae confusio redundaret, et superatus disceret quid elatus amisisset. Cum res bona agitur, necesse est ut prius ejus elatio in corde vincatur, ne si a radice miserae intentionis prodeat, amaros nequitiae fructus producat (Moral. XXIII, c. 11, n. 20). Cordis superbia, cum exterius usque ad corpus extenditur, prius per oculos indicatur. Ipsi quippe per fastum tumoris inflati quasi e sublimi respiciunt, et quo se deprimunt, altius extollunt (Moral. XXXIV, c. 22, n. 46). Nisi superbia per oculos se quasi per quasdam fenestras ostenderet, nequaquam Deo Psalmista dixisset: Populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis (Psal. XVII, 28). Nisi superbia se per oculos funderet, Salomon quoque de Judaeae elatione non diceret: Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebra ejus in alta subrectae (Prov. XXX, 13; Reg. past. part. III, c. 17). Plerum: que elatos comitari solet liberae vocis assertio. Loquuntur quidem per superbiam elationis, et tamen loqui se credunt per libertatem rectitudinis. Elatos nonnunquam ad increpanda quae non debent, aut magis increpanda quam debent, sub imagine libertatis effrenatio impellit tumoris. Considerandum est quod plerumque elatos utilius corripimus, si eorum correptionibus quaedam laudum fomenta misceamus, inferenda namque illis sunt, aut alia bona quae in ipsis sunt, aut dicendum certe quae poterant esse, si non sunt; et tunc demum resecanda sunt mala quae nobis displicent, cum prius ad audiendum pla· cabilem eorum mentem fecerint praemissa bona quae placent. Nam et equos indomitos blanda prius manu tangimus, ut eos nobis plenius postmodum etiam per flagella subigamus. Et amaro pigmentorum poculo mellis dulcedo adjungitur, ne ea, quae saluti profutura est, in ipso gustu aspera amaritudo sentiatur; dum vero gustus per dulcedinem fallitur, humor mortiferus per amaritudinem evacuatur.