Latin
Book 4, Chapter 19
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.19
Unproofread scanNot analysed yet
De supprimenda invidia. Difficile namque est, ut hoc alteri non invideat, quod adipisci alter exoptat, quia quidquid temporale percipitur, tanto fit minus singulis, quanto dividitur in multis; et idcirco desiderantis mentem livor excruciat, quia hoc quod appetit, aut funditus alter accipiens adimit, aut a quantitate restringit (Moral. ,lib. V, c. 46, n. 86). Qui livoris peste plene carere desiderat, illam haereditatem diligat quam cohaeredum numerus non angustat; quae et omnibus una est et singulis tota; quae tanto largior ostenditur, quanto ad hanc percipientium multitudo dilatatur. Imminutio livoris est affectus surgens internae dulcedinis; et plena mors ejus est, perfectus amor aeternitatis· Cum perfecte in amore coelestis patriae homo rapitur, plene etiam in proximi dilectione sine omni invidia solidatur, quia cum nulla terrena desiderat, nihil est quod ejus erga proximum charitati contradicat. Vera charitas quid est aliud quam oculus mentis carens invidia? Qui si terreni amoris pulvere tangitur, ab internae lucis mox intuitu laesus reverberatur. Quia parvus est qui terrena diligit, magnus qui aeterna concupiscit, potest etiam sic non inconvenienter intelligi: Parvulum occidit invidia (Job V, 2), quoniam hujus pestis languore non moritur, nisi qui adhuc in desideriis infirmatur