Latin
Book 4, Chapter 20
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.20
Unproofread scanNot analysed yet
De malitia. In Evangelio Veritas ait: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facietis (Matth. VII, 12; Moral. lib. X, c. 6, n. 8); quibus duobus utriusque testamenti mandatis, per unum malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur, ut quod non vult malum pati quisque non faciens, cesset a nocendi opere. Curandum magnopere est ut erga procaces quisque mansuetudinem longanimitatis exhibeat, ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis ostendat, ut discordes pace uniat, et concordes ad concupiscentiam verae pacis accingat. Dominus Jesus Christus malitiosos quosque redarguens dicit: Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3, Reg. past. Part. III, c. 9)? Perturbutio quippe impatientiae festuca est; malitia vero in corde, trabes in oculo. Illam namque aura tentationis agitat, hanc autem consummatio nequitiae pene immobiliter portat. [Recte vero illic subjungitur;] Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Ac si dicatur menti iniquae interius dolenti, et sanctam se exterius per patientiam demonstranti: prius a te molem malitiae excute, et tunc alios de impatientiae levitate reprehende, ne dum non studes malitiam vincere, ejus tibi sit aliena prava tolerare. Cor pessimum ex sua et non aliena malitia tabescit (Lib. X, in Ezech. homil. 2, n. 12), sicut scriptum est: Zelus apprehendit populum ineruditum, et non signis ad· versarios consumit (Isai. XVI, 11, secundum version, antiquam; Moral. lib. II, c. 31, n. 51). Sicut autem ignis amoris mentem erigit, ita ignis malitiae involvit, quio et sanctus Spiritus cor quod replet elevat, et ardor malitiae ad inferiora semper incurvat. Malos non solum ignis per vindictam post cruciat, sed nunc etiam per livorem cremat, quia qui post puniendi sunt retributionis supplicio, nunc semetipsos alliciunt malitiae tormento.