Latin
96.2.30 to 96.2.67
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.2.30-67
Unproofread scanNot analysed yet
Quae juxta aliquid clauduntur hominibus, et juxta aliquid reserantur. Superjecto ignorantiae nostrae velamine incomprehensibilitas divini judicii humanae mentis oculo nullatenus penetratur, sicut scriptum est: Judicia Dei velut abyssus multa (Psal. XXXV, 7; Moral. lib. XXIX, c. 30, n. 57). Nemo judicia divina perscrutari appetat, cur cum alius repellitur, alius eligatur; vel cur cum alius eligitur, alius repellatur, quia attestante Paulo didicimus: Inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33; Moral. lib. IX, c. 15, n. 22). Divinorum facta judiciorum semper indiscussa veneranda sunt, quia injusta esse nequaquam possunt. Rationem quippe de occulto ejus consilio quaerere, nihil est aliud quam contra ejus consilium superbire. Cum judiciorum Dei causa non deprehenditur, restat ut sub factis illius cum humilitate taceatur, quia nequaquam sufficit sensus carnis, ut secreta penetret majestatis. Ad semetipsam humana mens redeat, et quod de divinis judiciis apprehendere non valet, non requirat, ne si divinae irae causa [discutitur amplius discussa ]provocetur, et quam placare humilitas poterat, inexstinguibiliter superbia accendat. Per apostolum Paulum dicitur: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20; Moral. IX, c. 14, n. 21)? Semetipsum homo considerans tacet, et divina judicia discutere metuit, qui esse se pulverem agnoscit. Respondere Deo non posse convincitur, qui homo nominatur. Quia per hoc quod de humo sumptus est, judicia superna discutere dignus non est. Idem praedicator egregius, occulta divinorum judicia considerans, ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 35; Moral. lib. XXVIII, c. A, n. 13)! Cum secreta Dei judicia de repulsione Judaeorum et gentium vocatione discuteret, atque ad ea pervenire non posset, rectum valde responsum dedit, qui Deo se in ipsa ignorantia scienter inclinavit. Quantalibet quisque virtute proficiat, qualibet scientia excrescat, penetrare non sufficit, quo nos conditor moderamine judiciorum regit.