Latin
96.3.1 to 96.3.26
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.3.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
De his qui in peccatis labuntur, quod post ruinam surgere queant. Peccata carnis experti, saltim post naufragium mare metuant, et perditionis suae discrimina vel cognita perhorrescant, ne qui pie post perpetrata mala servati sunt, haec improbe repetendo moriantur (Reg. Past. part. III, c. 28). Peccanti animae, et nunquam a peccato desinenti dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Jerem. III, 3). Admonendi itaque sunt lapsi, ut studeant, quatenus si accepta naturae bona integra servare noluerunt, saltim scissa resarciant. Quid dicturi sunt peccata carnis experti, si, aliis in integritate stantibus, ipsi nec post damna resipiscunt? Quid dicturi sunt, si cum multi et alios secum ad regnum deferunt, hi exspectanti Domino nec semetipsos reducunt? Dicendum est lapsis, ut praeterita admissa considerent, atque imminentia devitent. Quatenus transactas culpas ad memoriam revocent, et pollui in futuris erubescant. Per Ezechielem prophetam de filiabus Judaeae dicitur: Fornicatae sunt in AEgypto in adolescentia sua; ibi subacta sunt ubera eorum, et fractae sunt mammae pubertatis earum (Ezech. XXIII, 3). In AEgypto quippe ubera subiguntur, cum turpi hujus mundi desiderio humanae mentis voluntas substernitur. In AEgypto pubertatis mammae franguntur, quando naturales sensus adhuc in semetipsis integri pulsantis concupiscentiae corruptione vitiantur. Admonendi sunt peccata carnis experti, ut vigilanti cura conspiciant post delicta nobis ad se redeuntibus Deus quanta benevolentia sinum suae pietatis expandat. Per Jeremiam prophetam Dominus dicit: Si dimiserit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alium, nunquid revertetur ad illam ultra? Nunquid uon polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus (Jerem. III, 1). Ecce de fornicata et relicta muliere argumentum justitiae praeponitur; et tamen nobis post lapsum redeuntibus non justitia, sed pietas exhibetur.